monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 130, 1
Alba quoque Sichterwurtz eamdem praefatam naturam nigrae Sichterwurtz habet, excepto quod nigra acerbior est quam alba. Et alba Sichterwurtz Quenulae et feniculo et arvinae, ut praedictum est, commixta, amentiam in homine etiam fugat, sicut praefatum est, et etiam ad alia pigmenta ac unguenta multum valet, si eis additur . Et iuvencula, cui menstrua in recto tempore desunt, oleum rosis impositis accipiat, et etiam de alba Sichterwurtz dimidiam tertiae partis earumdem rosarum, et hoc idem oleo imponat, et tunc iuxta inguen, circa umbilicum et super lankim forte et saepe se ungat eodem oleo, et membra eius movebuntur, et solventur.